monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 127

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 127
Cum enim Filius meus in cruce pependit, ibi nihil salvationis defuit, quia per effusum sanguinem suum salvationem animarum hominibus attulit, unde nec in hoc mysterio quidquam deesse debet. Nam sacramentum hoc, sacratissima sanctificatio in omni sanctitate est, et propterea caro ista et sanguis iste omni fide et devotione accipiendus est.